monumenta.ch > Ovidius > cb125.131r > bavPal.lat.1663.253 > Psalmi, 21 > bavPal.lat.1663.250 > sluMscr.Dresd.App.1092.251 > bavPal.lat.1669.95 > csg866.71 > sectio 32 > cb125.132r > bavPal.lat.1663.242 > sectio 10 > Ioannes, 17 > bavPal.lat.1663.247 > bavPal.lat.1663.237 > cpl1661.85 r > A > sectio 65 > Psalmi, 104 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 3
Prima de quinto Psalmo quaestio fuit: Neque habitabit iuxta te malignus . Pro quo habetur in Graeco, οὔτε παροικήσει σοι πονηρὸς sive πονηρευόμενος, ut Vulgata editio continet. Et miramini, cur παροικὶαν, id est, incolatum Latinus interpres non verterit, sed pro hoc posuerit habitationem, quae Graece dicitur κατοικία. Quod quidem in alio loco fecisse convincitur: Heu mihi, quia incolatus meus prolongutus est . Et in decimo quarto Psalmo rursum pro incolatu habitationem posuit: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? . Et sciendum, quod si voluerimus dicere: Domine quis incolet tabernaculum tuum? vel illud de quinto: Neque incolet iuxta te malignus, perdet εὐφωνίαν: et dum interpretationis κακοζηλίαν sequimur, omnem decorem translationis amittimus, et hanc esse regulam boni interpretis, ut ἰδιώματα linguae alterius, suae linguae exprimat proprietate. Quod et Tullium in Protagora Platonis, et in Οἰκονομικῷ Xenophontis, et in Demosthenis contra Aeschinen oratione fecisse convincimus; et Plautum, Terentium, Caeciliumque eruditissimos viros, in Graecis comoediis transferendis. Nec ex eo quis Latinam linguam angustissimam putet, quod non possit verbum de verbo transferre; cum etiam Graeci pleraque nostra circuitu transferant: et verba Hebraica, non interpretationis fide, sed linguae suae proprietatibus nitantur exprimere.